anno tertio Osee filii Hela regis Israhel regnavit Ezechias
filius Ahaz regis Iuda
viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et
viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Abi filia Zacchariae
fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia quae
fecerat David pater suus
ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit
lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem
usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum
vocavitque eum Naasthan
in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit
similis ei de cunctis regibus Iuda sed neque in his qui ante
eum fuerunt
et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque
mandata eius quae praeceperat Dominus Mosi
unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quae
procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem
Assyriorum et non servivit ei
ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos
eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam
anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee
filii Hela regis Israhel ascendit Salmanassar rex Assyriorum
Samariam et obpugnavit eam
et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiae id est
nono anno Osee regis Israhel capta est Samaria
et transtulit rex Assyriorum Israhel in Assyrios
conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in
civitatibus Medorum
quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed praetergressi
sunt pactum eius omnia quae praeceperat Moses servus Domini non
audierunt neque fecerunt
anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex
Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit eas
tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum
Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi
feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae
trecenta talenta argenti et triginta talenta auri
deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in
domo Domini et in thesauris regis
in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et
lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum
misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et
Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem
qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta
aquaeductum piscinae superioris quae est in via agri Fullonis
vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim
filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe
filius Asaph a commentariis
dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae haec dicit rex
magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua niteris
forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium in
quo confidis ut audeas rebellare
an speras in baculo harundineo atque confracto Aegypto
super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius
et perforabit eam sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui
confidunt in se
quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus
fiduciam nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et
altaria et praecepit Iudae et Hierusalem ante altare hoc
adorabitis in Hierusalem
nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et
dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis
ascensores eorum
et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis
domini mei minimis an fiduciam habes in Aegypto propter currus
et equites
numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut
demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et
demolire eam
dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe
Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem
intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis iudaice
audiente populo qui est super murum
responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te
misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros
qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant
urinam suam vobiscum
stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et
ait audite verba regis magni regis Assyriorum
haec dicit rex non vos seducat Ezechias non enim poterit
eruere vos de manu mea
neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens
liberabit nos Dominus et non tradetur civitas haec in manu
regis Assyriorum
nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum
facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me et
comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua et bibetis
aquas de cisternis vestris
donec veniam et transferam vos in terram quae similis
terrae vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini
terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et
vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit
dicens Dominus liberabit nos
numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis
Assyriorum
ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Sepharvaim Ana et
Ava numquid liberaverunt Samariam de manu mea
quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt
regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem
de manu mea
tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam
siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent ei
venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et
Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam
scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis